Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 5: Versus 13

Vos estis sal terrae.Hic jam ostenditur apostolorum officium, scilicet quod sunt sal terrae et lux mundi. Hoc specialiter ad apostolos, qui praedictis virtutibus, paupertate scilicet et aliis, debent ornari, ut sint sal optimum condientes alios doctrina, et vitae suae exemplo. Sal, salus a corruptione. Unde propheta:Posui te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extrema terrae.Quod si sal,etc. Id est, si vos, per quos alii condiendi sunt, adversis vel prosperis cesseritis: per quos a vobis error auferetur, cum vos Deus tollere aliis elegerit? Ad nihilum valet: quia (ut alius evangelista ait) nec terrae utilis est quam suo injectu germinare prohibet, nec sterquilinio quod non fecundare sinit. Sic qui retro vadit, nec ipse fructum fert, nec alios valet excolere, sed ab Ecclesia ejicitur, et in haec verba ridetur:Hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare. Si sal evanueritLuc. 4.. Id est, si timore vel cupidine doctor saporem sapientiae omiserit, per quem fatuitas ejus emendabitur? Hoc solis apostolis convenit: Quod sequitur, omnibus magistris:Ad nihilum valet ultra,etc. In fine de omnibus concludit sic:Nisi abundaverit justitia,etc.Et conculcetur ab hominibus.Sanctus et verus minister Christi, etsi a malis ridetur, conculcari non potest, quia mente fixus in coelo manet.
(* Traductions européennes)